This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
Download all local files for this item (159.17 KB)
- Name
- dehomop-0582.txt
- Size
- 153.94 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
SERMO GREGORII EPISCOPI NYSAE DE (IMAGINE) IN EA QUAE
RELICTA SUNT IN EXAMERO A BEATO BASILIO SUO FRATRE.
Si proprietates rerum honoras, oportet enim dicere eos qui
in virtute differunt, brevis erit ut ait Salomon sermo, sicut
ex rebus manifestabitur tuae virtuti comparatus, quoniam
melioribus divitiis merito honorificanda est tuae sanctitatis
gratia, expetit vero bonum pascha solitam caritatis munerum
oblationem, quam tuae magnae sapientiae offerimus munus,
videlicet homo Dei, minus quidem quam ut sit dignum tibi offerri,
sed non minus quam nostra est virtus, hoc autem munus sermo
est, veluti quoddam vestimentum exiguum, ex paupertate nostrae
intelligentiae non sine sudore contextum. Sermonis vero
materies, audax quidem multis merito esse videbitur, verumtamen
non inconsequens est arbitranda, solus siquidem digne creaturas
Dei intellexit. Qui secundum Deum vere creatus est, et in
imagine Creatoris animam formatus communis noster Pater atque
magister, qui sublimem universit . . .